라틴어 문장 검색

iam tamen et validi gressus mensuraque maior cultibus et visae puero decrescere vestes, cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis festinabat erus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus55)
vidi ipse habitusque notavi te tantum cupientis erum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati11)
lyncis et arma mirantem gravioris eri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권120)
"quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova clades semper eris mutisque diu plorabere Delphis, hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatam Delon et intonsi eludet penetralia Branchi, nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam limina nec Lyciam supplex consultor adibit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권103)
"io patria, o regum incertissima tellus, nunc certe victoris eris!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권209)
inde cras quasi e promptaria cella depromar ad flagrum, nec causam liceat dicere mihi, neque in ero quicquam auxili nec quisquam sit quin me omnes esse dignum deputent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 13)
haec eri immodestia coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 16)
quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 127)
hoc ubi Amphitruo erus conspicatust, ilico equites iubet dextera inducere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 154)
post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est, qui Pterela potitare solitus est rex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 167)
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 169)
Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1103)
nunc propterea quod me meus erus fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1117)
ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1205)
Huc eo, eri sum servos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1228)

SEARCH

MENU NAVIGATION