라틴어 문장 검색

Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:4)
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)
ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:6)
interim illud scito, sive adsignati sumus, sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius, quam si inprecatus fueris, ut se habeat iratum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:2)
Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:4)
Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.
(세네카, 행복론, Liber VI 174:1)
Idem autem me scito et de amicis interrogare.
(세네카, 행복론, Liber VII 21:9)
Idem scito metuendum esse, si nulli ignoscitur;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 138:3)
sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:5)
Sic tu sapientem melioris scito esse naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:2)
Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 39:2)
Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:1)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
resciit hoc filius, cecidit uilicum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.4)
"quid si non sanguinis huius partem haud exiguam - scitis - Dircaeus haberet campus, ubi hae nuper Thebarum foedera plagae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권347)

SEARCH

MENU NAVIGATION