라틴어 문장 검색

"Haec exempla para felicibus, at mea Clotho et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter, o parvi nostrique Lares, quos ture minuto aut farre et tenui soleo exorare corona, quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus a tegete et baculo?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX65)
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X89)
quid enim ulla negaverit udis inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X128)
suspirat longo non visam tempore matrem, et casulum et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet quos ardens purpura vestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI49)
adeo medicatum intellegit inguen.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII8)
infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV107)
sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 6:2)
Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 13:1)
inter dum resilire tamen coguntur et una principiis rerum spatium tempusque fugai largiri, ut possint a coetu libera ferri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:10)
omnia quandoquidem cogit natura referri ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:6)
sic aliis alius nidor datus ad sua quemque pabula ducit et a taetro resilire veneno cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:6)
— Quam fama secuta est, Candida succinctam latrantibus inguina monstris.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 10:5)
Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:3)
Inguinaque insertis pedibus distendit, et omnem Explicuit per membra virum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:30)
femorum quoque musculus omni Liquitur, et nigra distillant inguina tabe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION