라틴어 문장 검색

At illa aperiens ianuam monasterii, exiuit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad locum uirorum, et euocans presbyterum, rogauit secum uenire ad patientem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:8)
Est monasterium nobile in prouincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.4)
Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo dilectae reliquiae conderentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.10)
Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio, quo diximus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII. 1:3)
SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter uexatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.2)
Quod ita esse gestum, qui referebat mihi, frater inde adueniens adiecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio iam iuuenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.11)
ubi postmodum, castigandi huius facinoris gratia, monasterium constructum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:11)
Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:2)
Successit uero ei in episcopatum Finan, et ipse illo ab Hii Scottorum insula ac monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.11)
Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.5)
Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.7)
Ut Furseus apud Orientales Anglos monasterium fecerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.1)
Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri, qui narrare solet dixisse sibi quendam multum ueracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum uiderit in prouincia Orientalium Anglorum, illasque uisiones ex ipsius ore audierit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:24)
et paucis cum fratribus per Brettones in prouinciam Anglorum deuenit, ibique praedicans uerbum, ut diximus, monasterium nobile construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:3)
Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat uitam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION