-
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
-
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:3)
-
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
-
hic, dum sublimis versus ructatur et errat, si veluti merulis intentus decidit auceps in puteum foveamve, licet 'succurrite' longum clamet, 'io cives', non sit qui tollere curet.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:2)
-
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum, oderunt peccare boni virtutis amore, tu nihil admittes in te formidine poenae:
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1632)
-
"at cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia."
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 26)
-
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:1)
-
Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
-
Memini illum declamantem controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae.
- (세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 13:9)
-
Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia.
- (세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:2)
-
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
- (세네카, 옥타비아 6:11)
-
praeceps silvas montesque fugit citus Actaeon agilique magis pede per saltus ac saxa vagus metuit motas zephyris plumas et quae posuit retia vitat:
- (세네카, 오이디푸스 9:12)
-
retia vinctas tenuere feras, nulli laqueum rupere pedes:
- (세네카, 파이드라 1:25)
-
Navis in pelago maris usque dum intrat portum, et bellator in prelio donec reddeat victor, et eger usquequo de egritudine convalescat, et pregnans usque dum pariat, et triticum donec reponatur in fovea.
- (HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:12)
-
nil agis, insidias in me componis inanis, tendis iners docto retia nota mihi.
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3211)