라틴어 문장 검색

Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:2)
Nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum Effusi faciem vitabant Gorgonis angues.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:18)
aspicit nihil sursum, Sed spectat oculis devorantibus draucos Nec otiosis mentulas videt labris.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVI5)
despiciens deorsum aspiciens, sicut 'suspiciens' sursum aspiciens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2241)
nam de fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc succinctam facit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13714)
inplicat auro non frontem, sed crinem, qui est illi retrorsum in nodum collectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1482)
subigit subagit, sursum agit, regit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3021)
bis patet in praeceps ideo 'in praeceps' addidit, quia potest quid etiam sursum patere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5781)
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt 'reiciunt' retro agunt, vel retrorsum ferunt, ut cedentium terga munita sint, ut ipse bis reiecti armis respectant terga tegentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6191)
alii 'sursum ducere' intellegunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 72)
'sub- icit' vero vel sursum iacit, vel subter iacit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 745)
subigit sursum agit, ut "et corpora saltu subiciunt in equos":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2021)
his contrarii licini, qui cornua sursum versum reflexa habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 557)
nam ex terra aqua ex aqua oritur aer ex aere aether, deinde retrorsum vicissim ex aethere aer inde aqua ex aqua terra infima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:3)
itemque nares et, quod omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et, quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non sine causa vicinitatem oris secutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION