라틴어 문장 검색

Huiusmodi paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et pecuniariam potestatem detinentem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:5)
Cum valemus individualismum superare, revera diversus vivendi modus explicari potest atque magni momenti mutatio in societate fieri potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 266:4)
Ceterum sunt educatores qui valeant ethicae oecologicae itinera paedagogica iterum constituere, ita ut revera iuvent adolescere in solidalitate, responsalitate et cura super compassionem fundata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 269:5)
Eodem tempore si altiores mutationes consequi cupimus, oportet prae oculis habeatur cogitationis exemplaria revera in mores vim habere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 274:4)
Revera, qui plus gustant et melius vivunt omne momentum ii sunt qui desistunt hinc et illinc captare, iugiter quaerentes quod non habent, atque experiuntur quid significet quamque personam et rem aestimare, discunt familiaritate coniungi cum simplicioribus iisque delectari queunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:3)
Non quod res finitae mundi revera sint divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes creaturas, et sic “sentit res omnes esse Deum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:2)
Revera Eucharistia est in se actus cosmicae dilectionis:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:7)
cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo troiae qui primus ab oris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 175:2)
interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:1)
quod insidiarum invidiam in Clodium vertit, quanquam revera fuerat pugna fortuita?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:3)
Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense duae lites.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:1)
crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu aliquid priore insequitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:1)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
Huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:7)
cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION