라틴어 문장 검색

qui cum tempestate laboraret, vovit se sacrificaturum Neptuno de ea re quae ei primum occurrisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2646)
ipse pater famulam voveo bene 'ipse pater', quia auctoramenti potestatem nisi patres non habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5581)
'voveo' autem consecro in tuum ministerium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5582)
ianum quoque rite invocat, quia ipse faciendis foederibus praeest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1983)
rite sacratas rite exploratas sollemnitate, quam diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2131)
sane in libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, simulacra, dona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 3111)
sed cum inde aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2920)
ergo rite suum b. d. h. iuste igitur Liberi celebrabimus sacra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3931)
dant ordine fontes rite, secundum morem epularum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3751)
Accius autem a Q. Maximo' quintum consule captum Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator Senensi proelio voverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica [Lucretia] et quae per vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam, ne stupraretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 86:2)
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:1)
Quod ni ita sit, quid veneramur quid precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis augures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus quid vovemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:8)
quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION