라틴어 문장 검색

Ipse eorum opinionibus accedo qui Germaniae populos nullis aliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem extitisse arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 4장 1:1)
nunc singularum gentium instituta ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 3:2)
stato tempore in silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram nominis eiusdemque sanguinis populi legationibus coeunt caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 2:1)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)
conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:5)
haud fuerit longum initia religionis, templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) paucis disserere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장7)
igitur numero colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adolevit floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장4)
Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis execrationibus universos adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장1)
deductis olim et nobiscum per conubium sociatis quique mox provenerunt haec patria est;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장5)
Moyses quo sibi in posterum gentem firmaret, novos ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장1)
Hi ritus quoquo modo inducti antiquitate defenduntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장1)
quippe Liber festos laetosque ritus posuit, Iudaeorum mos absurdus sordidusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장18)
externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 36장 1:1)
sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos militesque se triumphi eius clamitantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:4)
namque itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION