라틴어 문장 검색

conveniunt animae, quantas violentior Auster decutit arboribus frondes aut nubibus imbres colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:171)
flagrantibus hispida rivis barba madet totoque fluunt incendia vultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:175)
deficiunt rivi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:141)
complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:252)
non Tartesiacis illum satiaret harenis tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis aurea Pactoli;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:45)
hic avium cantus, labentis murmura rivi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:100)
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat aethera, non vili moriens condetur harena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:194)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen, te vel ad incensas Libyae comitabor harenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:141)
dextra laevaque revinctus haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae, ut fera, quae nuper montes amisit avitos altorumque exul nemorum damnatur harenae muneribus, commota ruit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:235)
Cum pulcher Apollo lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, nil tum Castaliae rivis communibus undae dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus, antraque maesta silent inconsultique recessus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:9)
adsueta quadrigis cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae diffundit Libycos aliena valle cruores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:268)
his fulva leones velamenta dabant ignotarumque ferarum exuviae, vasti Meroë quas nutrit harenis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:136)
Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos ingreditur vallemque suam, quam flammeus ambit rivus et inriguis largum iubar ingerit herbis, quas Solis pascuntur equi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:240)
in solam cruor hic servetur harenam.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:135)

SEARCH

MENU NAVIGATION