라틴어 문장 검색

Hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:6)
ob hanc Nepotianus noster absens praesens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:12)
nec singillatim corpuscula quaeque vaporis sed complexa meant inter se conque globata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:5)
Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante, semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:1)
Nec mulier semper ficto suspirat amore, quae conplexa viri corpus cum corpore iungit et tenet adsuctis umectans oscula labris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:1)
nam quod multa fuere in terris semina rerum, tempore quo primum tellus animalia fudit, nil tamen est signi mixtas potuisse creari inter se pecudes compactaque membra animantum, propterea quia quae de terris nunc quoque abundant herbarum genera ac fruges arbustaque laeta non tamen inter se possunt complexa creari, sed res quaeque suo ritu procedit et omnes foedere naturae certo discrimina servant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:11)
Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:5)
eundem quadriformem, quasi universa climata maiestate conplexum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 13:3)
Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:1)
Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:2)
Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne conplectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 4:3)
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:5)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
Saevus complectitur hostem Hostis, et implicitis gaudent subsidere membris, Mergentesque mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:42)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION