라틴어 문장 검색

Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 467:1)
Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:1)
eo multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius utrum ad amicos an ad hostes venisse se mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:2)
ita irrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 471:2)
ibi C. Livius - is enim est primus rogatus sententiam - neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum qui id alteri suaderet quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 159:2)
eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 520:1)
postero die praetores facti C. Sulpicius Galba, L. Furius Philus, L. Canuleius Dives, C. Lucretius Gallus, C. Caninius Rebilus, L. Villius Annalis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 290:3)
Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem L. Villius Annalis inter peregrinos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 333:1)
Graccho rogatus in provinciam ii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 360:4)
rogatu necne, nil moror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 132)
rogatum, non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color movetur pudore petendo rem suspiciosam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말28)
prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, si abs te non sit rogatum et valde ac diligenter rogatum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 14:2)
qui rogatum ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:3)
a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. frater, eo quod cum Galliam provinciam consul obtineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina cuius amore deperibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha6)

SEARCH

MENU NAVIGATION