라틴어 문장 검색

aurum inrepertum et sic melius situm, cum terra celat, spernere fortior quam cogere humanos in usus omne sacrum rapiente dextra, quicumque mundo terminus obstitit hunc tanget armis, visere gestiens, qua parte debacchentur ignes, qua nebulae pluviique rores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 311)
hinc avidus stetit Volcanus, hinc matrona Iuno et numquam umeris positurus arcum qui rore puro Castaliae lavit crinis solutos, qui Lyciae tenet dumeta natalemque silvam Delius et Patareus Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 414)
te nihil attinet temptare multa caede bidentium parvos coronantem marino rore deos fragilique myrto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 234)
' pallescet, super his etiam stillabit amicis ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:7)
Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:3)
Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter- roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 102:1)
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives.
(세네카, 파이드라 5:11)
quaerit crine lacerato fidem, decus omne turbat capitis, umectat genas:
(세네카, 파이드라 11:42)
VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina Ionio lassas ducere rore manus, et quaecumque in me fueras mentita fateri, nec iam umore gravis tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, aurea quam molli tergore vexit ovis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a1)
color igneus illis, non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa excepti soleant sudorem fingere rores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
madet ardua cervix sudati de rore meri, caput aurea rumpunt cornua et indigenam iaculantur fulminis ignem ( sumpserat hoc nascens primum, cum transiit olim in patrium de matre femur);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem16)
"percussa securi corpora cornipedum certasque rubescere plagas sanguineo de rore putes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem82)
lacus in Eurum defluus meat, eiusque harenis fundamenta impressa domicilii ventis motantibus aestuans umectat alluvio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:2)
Vix Aurora novos movebat ortus, iam bellaria linea pluebant - hunc rorem veniens profudit eurus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres4)
citius genetrix Sipyleia fertur exhausisse genas, citius Tithonida maesti deficient rores aut exsatiata fatiscet mater Achilleis hiemes adfrangere bustis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam18)

SEARCH

MENU NAVIGATION