라틴어 문장 검색

tumor ruborque multo ante incipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:4)
Crudum est autem, in quo major quasi venarum motus est et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 40:1)
idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit, et continuati fletus, et ictus parum bene curati.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:2)
Quod si paulo tardius subvenitur, jamque etiam rubor est, qua rubet corpus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.2)
quotiens incanduit ore confessus secreta rubor nomenque beatum iniussae scripsere manus!
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:6)
fletus domini fingebat amantis, indomitasque mora, pretio lenibat avaras lascivasque iocis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:59)
aut quid in hoc poterit vultu flagrare ruboris?)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:151)
nasci tum decolor imber infantumque novi vultus et dissona partu semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:29)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
quem simulacº vidit natus (nam clara nitebat Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu complexuque fovens, quos non speraverat, artus "O mihi post Alpes nunc primum reddite," dixit, "unde tuis optatus ades?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:144)
Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo, eripe calcatis non prospera cingula Musis, eripe militiam, comitem me pelle sodalis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum44)
armavit natura cutem dumique rubentes cuspidibus parvis multos acuere rubores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De lucusta4)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
nec defuit omen, praescia nam subitis maduerunt fletibus ora.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:149)

SEARCH

MENU NAVIGATION