라틴어 문장 검색

Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum plausibus excepit, totiens altaria divum addidit et spoliis sibimet nova numina fecit - numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum praesidium potuere suis adferre sacellis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2125)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
vinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae adnexus tergum dedit ut servile flagellis.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), COLUMNA AD QUAM FLAGELLATUS EST CHRISTUS1)
par furor illorum, quos tradit fama dicatis consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 149)
plebs in sacellis rarior, Christi ad tribunal curritur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.153)
vittatus olim pontifex adscitur in signum crucis, aedemque, Laurenti, tuam Vestalis intrat Claudia.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.161)
"Martis indignabitur offensa virtus si colatur Lemnius, Iunonis iram sentiet quisque ut deum signo aut sacello consecrarit Herculem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.179)
"aedem sibi ipse mente in hominis condidit vivam, serenam, sensualem, flabilem, solvi incapacem posse, nec destructilem, pulchram, venustam, praeminentem culmine, discriminatis inlitam coloribus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1130)
Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 183)
postea Est ad hanc manum sacellum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2127)
Scin Cratini huius ditis aedes?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2146)
Fratri aedes fient perviae:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 734)
interea introire neminem Video exire neminem, matronam nullam in aedibus, Nil ornati, nil tumulti:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 299)
Chremes si positum puerum ante aedes viderit Suam gnatam non dabit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4109)
aderit una in unis aedibus;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3223)

SEARCH

MENU NAVIGATION