라틴어 문장 검색

Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)
Rebellione trium principum et caede incertum diu et quasi uagum imperium suscepit firmauitque tandem gens Flauia, obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus, sed tamen rei p. nequaquam paenitenda, constet licet Domitianum cupiditatis ac saeuitiae merito poenas luisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 1:1)
Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes cum profusissimo quoque familiarium extenderet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 1:1)
'princeps qui delatores non castigat, irritat.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:4)
Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:1)
Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 1:1)
"tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia quam saevitia vis esse testatum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 28:7)
Ducibus deinde negotium datur, ut suos quisque castiget, satisque omnibus stimulatis opus orsus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 21:1)
Hic, quod in adversis rebus solet fieri, alius in alium culpam referebant, cum omnes verius de saevitia maris queri possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 9:1)
XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 20:1)
lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 7:3)
"quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:4)
Quem intuens rex - namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:1)
quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 22:1)
Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION