라틴어 문장 검색

Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam corruptior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장1)
ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장7)
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장1)
pro marito studia civitatis, pro adultero libido reginae et saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장7)
quae saevitia recentibus odiis sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장6)
saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam aliis exilium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장9)
infensior illic miles culpam cladis in Hordeonium vertebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장2)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장7)
' sequebatur Vibius Crispus, ambo infensi, vultu diverso, Marcellus minacibus oculis, Crispus renidens, donec adcursu amicorum retraherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장5)
isdem diebus Antonius Flamma Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob saevitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장6)
saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장2)
praeerat Iulius Briganticus sorore Civilis genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt, invisus avunculo infensusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장7)
Cerialis metu infamiae, si licentia saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION