라틴어 문장 검색

Est enim honor, aut saltem esse debet, locus virtutis, atque quemadmodum in natura corpora moventur rapide ad locum, placide in loco, ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto sedatior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:7)
Quod in Turcis, gente utique saeva et fera, videre est, qui nihilominus erga bruta animalia misericordes sunt, et eleemosynas canibus et avibus distribuunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:14)
Siquidem tam Constantinus quam Constans filii eius violenta morte perierunt, et Constantius, qui e filiis eius superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi cum Iulianus contra eum arma cepisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:6)
una, quod fuerit consilium iuvenile quoad personas, altera quod fuerit violentum quoad subiectum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:16)
At bonum, ut fieri amat in violentis motibus, in primo impetu fortissimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:5)
Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:15)
Ingenia praefervida, et quae cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut videre est in Iulio Caesare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est iuventutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:7)
Quin et violenti ut sint necesse est, ut quae verbis iactitarunt revera praestent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:7)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장8)
Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장1)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:7)
Quid tantum miseri saeuos tyrannos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 11:1)
Cum saeuis Aquilonibus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION