라틴어 문장 검색

"uterque sexus sanctitati displicet, medium retentat inter alternum genus, mas esse cessat ille, nec fit femina, felix deorum mater inberbes sibi parat ministros levibus 1 novaculis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1440)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia gravitas deterreat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 18:2)
quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, dolendum, irascendum, , commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem Lyciorum et Carum licentia solvere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 205:1)
Hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:2)
ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장3)
Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장18)
Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장46)
Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장3)
Maxima laus illi tribuitur mansuetudinis, pepercit gladio, sanguine abstinuit nec ulla alia re, quid posset, quam licentia ostendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 7:1)
ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 11:3)
Ferae inter nos educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis.
(세네카, 행복론, Liber VII 101:1)
Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 48:1)
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:3)
Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION