라틴어 문장 검색

Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:1)
Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:6)
nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:8)
eodemque modo ad sanitatem perducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:5)
Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:3)
Post quae nullo nouo magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:6)
Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:5)
quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:4)
deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:6)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:4)
Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:4)
Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:6)
In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 2:1)
Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:5)
eodem deinde uapore postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION