라틴어 문장 검색

Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 14:2)
"Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:49)
Felicissimo regi et omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 33:4)
7. Ego autem, preter hec, me vestrum vestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis;
(단테 알리기에리, Epistolae 10:1)
si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet depravata. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:6)
Britanniae magnae, res injustas petenti, legationibus magis quam bello satisfecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.160)
Multa quidem dixi cur excusatus abirem,sed timui mea ne finxisse minora putarer,dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.
(호라티우스의 첫번째 편지, 093)
Excuses licet atque causeris:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:32)
Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:8)
"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:1)
Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:5)
Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:1)
"Ad excusandas excusationes in peccatis"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:11)
Hoc est non me emendare, sed vitio tuo satisfacere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION