라틴어 문장 검색

quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장100)
satius est enim anceps auxilium ubi experiri quam nullum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장28)
Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장39)
satius est enim in primo levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장44)
At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et ventrem molliant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장6)
Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장73)
sed cum id breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장75)
Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장122)
pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장21)
Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장19)
aliquando sed serius balineum temptandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장36)
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장4)
Aliquando vero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장8)
Ergo et illa, quae victu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam ratione victus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장9)
satiusque est id bis aut ter fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION