라틴어 문장 검색

Hunc ego committi satius fortunae arbitror, In quo iactura levis est, quam fortem virum, Qui casu victus temeritatis te arguat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.18)
Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 8:1)
Mihi tamen hoc unum non persuadet, satius esse ista facere quam cum illo dies totos audiendo discendoque consumere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 11:1)
Nam si hos in consilio habeas, non solum satius breviter dicere, sed omnino non dicere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 23:3)
Haec mihi sola excusatio vera, ceterae falsae videbuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 2:2)
Tum ego 'Desino' inquam, 'patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:3)
In summa computabam, si munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 8:1)
quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
sed satius est et haec dici quam non dici necessaria.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:4)
alioqui satius est in urbe remanere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:5)
Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate perveniunt ut rideantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 4:2)
Habes, ut puto, iustam excusationem, quam tamen dubito an tibi probari velim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 5:1)
Ut satius unum aliquid insigniter facere quam plura mediocriter, ita plurima mediocriter, si non possis unum aliquid insigniter.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 1:1)
An ceteris artibus excusatio in numero, litteris durior lex, in quibus difficilior effectus est?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:2)
Sed cum postea consul designatus censuisset agendum nobiscum, quorum erat excusatio recepta, ut essemus in senatus potestate pateremurque nomina nostra in urnam conici, convenientissimum esse tranquillitati saeculi tui putavi praesertim tam moderatae voluntati amplissimi ordinis non repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION