라틴어 문장 검색

sancti sator ille Tobiae, sacer ac venerabilis heros, dapibus iam rite paratis ius praetulit exequiarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti15)
"aequanda nam stellis sua cognovit olim germina primus sator credentium, nati inmolator unici."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae15)
hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et sator iubet adire regnum et cernere, regnum, quod ambit omnia dia et marina et terrea a solis ortu ad exitum, et Tartara et caelum supra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae24)
expertes furandi homines hac inbuit arte Mercurius, Maia genitus;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권44)
"quamvis perflabilis illa feratur more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo ipse incorporeus ac spirituum sator unus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 263)
nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta Mercurius servare suas de clade palaestras.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2185)
Olli subridens hominum sator atque deorum, voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:1)
Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:2)
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est - omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:3)
Electram maxumus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbes vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:6)
At non haec nullis hominum sator atque deorum observans oculis summo sedet altus Olympo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:1)
Mercuri facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, te canam, magni Iovis et deorum nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum, quidquid placuit, iocoso condere furto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 101)
si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem, num vanae redeat sanguis imagini, quam virga semel horrida non lenis precibus fata recludere nigro conpulerit Mercurius gregi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 248)
fervidus tecum puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 302)
sed me per hostis Mercurius celer denso paventem sustulit aere, te rursus in bellum resorbens unda fretis tulit aestuosis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 73)

SEARCH

MENU NAVIGATION