라틴어 문장 검색

sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장19)
Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장17)
— Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장22)
deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장24)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장39)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장73)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장84)
nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장102)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, sive ea superior sive inferior est, adprehendere digitis ac sic levare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장122)
Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute evenit, ut oculus non tegatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장142)
— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)
Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장150)
in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장151)
Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장237)
Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, inrigari:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장245)

SEARCH

MENU NAVIGATION