라틴어 문장 검색

Loquar autem nunc de iis, quae scalpellum desiderant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장3)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장9)
Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장10)
deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장14)
Si media tunica vexata erit aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장18)
nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장20)
Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장22)
tum inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장38)
Ac si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장39)
His deinde . . . coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장44)
Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장45)
Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장2)
sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장5)
Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et vomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장6)
) scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION