라틴어 문장 검색

sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 12:4)
Nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta reddidit tam externa quam domestica, cum arma metuat, ad arma confugiens, non amicorum fidei credens, non pietati liberorum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:2)
Quae ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:3)
Rapina rerum omnium est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 55:5)
Non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia vendentem nec caedes locatas publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:2)
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:1)
fugam, rapinas adice, desertum patrem lacerum que fratrem, quicquid etiam nunc novas docet maritus coniuges, non est meum:
(세네카, 메데아 5:11)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
huic tu, sive leges Umbrae rate flumina silvae, sive Aniena tuos tinxerit unda pedes, sive Gigantei spatiabere litoris ora, sive ubicumque vago fluminis hospitio, Nympharum semper cupidas defende rapinas (non minor Ausoniis est amor Adryasin);
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 205)
qualis et Ischomache Lapithae genus heroine, Centauris medio grata rapina mero;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26)
hic, ne certa forent manifestae signa rapinae, auersos cauda traxit in antra boues, nec sine teste deo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 95)
et tamen emerui generosos uestis honores nec mea de sterili facta rapina domo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1138)
"qui proxima quaeque discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis delebant, pacis fallentes nomen inane."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 101)
"raptores ceu forte lupi, quis nare sagaci monstrat odor pinguem clausis ab ovilibus auram, irritant acuuntque famem portantque rapinae in vultu speciem, patulo ieiunia rictu fallentes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 158)
postremo ad Phrygiae sonum rapinae tractus laudibus Hectoris trahendi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem27)

SEARCH

MENU NAVIGATION