라틴어 문장 검색

o palma viridi gaudens et amica tropaeis custos imperii virgo, quae sola mederis vulneribus nullumque doces sentire laborem, seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae seu magis aestivo sedes vicina Leoni, seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis aegida, seu fessi mulces suspiria Martis, adsis perpetuum Latio votisque senatus adnue, diva, tui.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:104)
quis famulus amantior domini?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:5)
quod una erant Macedones complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, invidiam verens (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo, in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum videretur administrare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:2)
atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:1)
ac subinde tacta de caelo Caesarum aede capita omnibus simul statuis deciderunt, Augusti etiam sceptrum e manibus excussum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:8)
"Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confíteor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 28:5)
'Dodonida quercum Chaoniique vides famulam Iovis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 325:2)
a quotiens famulo notis soror obvia silvis flevit, ubi Ossaeae captaret frigora quercus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 475:1)
reliquias, multum famulis pia iusta moratis, si venias.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 487:1)
quin rapis hine animam et famulos citus effugis artus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 789:1)
Horruits interea famulum clamore supremo maesta domus, regemque fragor per moenia differt
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 794:1)
'o patria, o variis coniunx nunc anxia curis, has agimus longi famulas tibi praemia belli',
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 122:1)
manet illa viro famulasque fatigat litoribus, tardi reputant quae tempora belli
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 149:1)
donant solio sceptrisque paternis ut meritam, redeuntque piae sua praemia menti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 328:2)
mediis famulae convivia tectis expediunt;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 362:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION