라틴어 문장 검색

in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)
atqui pleni sunt huiusmodi impedimentis grammaticorum , vix ipsis qui composuerunt satis noti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 321:2)
ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 323:4)
sententiae quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:2)
cetera maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 330:2)
haec de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 332:1)
transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 348:2)
grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 407:2)
ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 414:1)
eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et grammatici alienas occupaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 2:2)
hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:1)
et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:1)
neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:3)
ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 45:2)
grammaticis autem poeticas dedimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION