라틴어 문장 검색

Promissa parte suadet, ut scopulum super Altis ab astris duram illidat corticem, Qua comminuta facile vescatur cibo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.7)
Ante tuos ortus melius sua sidera servat Navita nec media nescius errat aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1310)
Navita sollicitus cum ventos horret iniquos Et prope tam letum, quam prope cernit aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1119)
cum mare compositum est, securus navita cessat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 52:5)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, rectorem dubiae navita puppis amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 520)
ad veteres scopulos iterum devertor et illas, in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 149)
dubiam rege, navita, puppem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권56)
navita dixit
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권389)
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri, multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권288)
Luce secutura tutos pete, navita, portus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권438)
ora micant Tauri septem radiantia flammis, navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권88)
At simul auritis violae demuntur asellis, et Cereris fruges aspera saxa terunt, navita puppe sedens
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권304)
dividit obstantes pectore taurus aquas, solliciti terrentur equi frustraque retenti per scopulos dominum duraque saxa trahunt, exciderat curru lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat reddideratque animam, multum indignante Diana.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권480)
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION