라틴어 문장 검색

Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,dum mea delectent mala me uel denique fallant,quam sapere et ringi.
(호라티우스의 두번째 편지, 272)
Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:16)
In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:20)
Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:6)
Vester porro labor fecundior, historiarum scriptores?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII40)
Novius enim, Atellanarum probatissimus scriptor, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 3:1)
sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:5)
Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:1)
Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:2)
Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:4)
Psallere saltare elegantius quam necesse est probae?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:4)
Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic dividunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum vero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:2)
Eleganter enim ex contemptu Aeneae auget iniuriam suam.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:3)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Illam vero enumerationis congestionem apud Homerum Maro ammiratus ita expressit, ut paene eum dixerim elegantius transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION