라틴어 문장 검색

Alstingus autem cum suis Argova super Sumnam sedem sibi firmavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:8)
Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:3)
qui vero Argobio, Ambianis sedem [sibi ] firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:4)
Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:7)
Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 56:4)
Remis conveniunt Karolumque in sede paterna restituunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 59:3)
Hiemis vero tempore Burgundiam petierunt ibique sedem sibi statuunt ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:1)
Post haec mense Novembrio Nortmanni quasi sedem sibi firmandam super Hisam iter arripientes omnem terram pervagati sunt usque Mosam, insecutusque est eos Zuendebolchus rex, sed non comprehendit eos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:2)
Quam heresim introducere nitebatur Elefantes episcopus Hispanorum, Toletanae sedis episcopus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:4)
Defuncto Sergio memoria apostolicae sedis minime ad aures nostras pervenit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 65:2)
Leo papa apostolicae sedis, vir electus, castellum circa basilicam sancti Petri apostoli construxit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:5)
Coniugis amplectens tumulum pro coniuge uexat Vngue genas, oculos fletibus, ora sono.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:2)
Hanc iuuat ipse dolor, nequit hac de sede reuelli Grandine seu tenebris seu prece siue minis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:3)
Hic sitit, ad tumulum uocat hunc et clamor et ignis, Orat aque munus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:6)
Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit:
(아풀레이우스, 변명 10:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION