라틴어 문장 검색

nec solum apud Caecinam, qui culpam in militem conferebat seditioni magis quam proelio paratum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장2)
gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio (neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi oportuerat) repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장4)
Haec ferociter iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, saxa iaciunt, fugientem sequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장1)
tum Alfenus Varus praefectus castrorum, deflagrante paulatim seditione, addit consilium, vetitis obire vigilias centurionibus, omisso tubae sono, quo miles ad belli munia cietur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장4)
Munientibus castra apud Ticinum de adversa Caecinae pugna adlatum, et prope renovata seditio tamquam fraude et cunctationibus Valentis proelio defuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장1)
dein Flavium Sabinum consulem designatum Otho rectorem copiis misit, quibus Macer praefuerat, laeto milite ad mutationem ducum et ducibus ob crebras seditiones tam infestam militiam aspernantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장4)
increpitis seditionis auctoribus regressus vacavit abeuntium adloquiis, donec omnes inviolati digrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장4)
In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, nec erat qui coerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장1)
sparsae per Italiam et victoribus permixtae hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장2)
apud victores orta seditio, ludicro initio ni numerus caesorum invidiam Vitellio auxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장2)
nec quemquam saepius quam Verginium omnis seditio infestavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장17)
si quid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장17)
labantibus Vitellii rebus Vespasianum secutus grande momentum addidit, strenuus manu, sermone promptus, serendae in alios invidiae artifex, discordiis et seditionibus potens, raptor, largitor, pace pessimus, bello non spernendus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장5)
Multae et atroces inter se militum caedes, post seditionem Ticini coeptam manente legionum auxiliorumque discordia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장1)
unius legionis eam seditionem, ceteris exercitibus constare fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION