라틴어 문장 검색

Tutissima enim via seditiones evitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio tollamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:3)
Seditionum materia duplex est, magna inopia et praesentium rerum taedium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:5)
Caussae seditionum hae sunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 13:2)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Postremo, in omnes eventus habeant circa se principes personas nonnullas militia et fortitudine spectatas ad reprimendas seditiones in primis motibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:2)
Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:8)
Digna repentinae fuit huic quod causa ruinae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:6)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi, regis concubinae, dono essent dati.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장30)
Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장3)
ad haec respondit: " Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장6)
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장17)
Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장38)
Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:11)
In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION