라틴어 문장 검색

Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:4)
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:4)
ille bonis faveatque et consilietur amice et regat iratos et amet pacare tumentis, ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem iustitiam legesque et apertis otia portis, ille tegat conmissa Deosque precetur et oret, ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:4)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 29)
laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris appellat comites, excepto Rege;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.11)
sed nos , ne parum hic liber mellis et absinthi habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 8:1)
utilitatem in salubribus, fertilibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:5)
genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장9)
Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 5:2)
Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:2)
omnis nimia potentia saluberrime in breuitatem constringetur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 1:5)
hoc enim nobis modo legem saluberrimam tolli.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 13:4)
Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 19:4)
Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant ?
(세네카, 행복론, Liber VI 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION