라틴어 문장 검색

turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci vita stabilique videtur et quasi iam leti portas cunctarier ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:6)
sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum, continuo a nobis in eum quae fertur imago pervenit, et nostros oculos reiecta revisit atque alium prae se propellens aëra volvit, et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque distare ab speculo tantum semota videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:7)
et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, si non advertas animum, proinde esse quasi omni tempore semotum fuerit longeque remotum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:17)
nam prius omnia, quae longe semota tuemur aëra per multum, specie confusa videntur quam minui filum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:5)
porro aliud succedit et [e] contemptibus exit inque dies magis adpetitur floretque repertum laudibus et miro est mortalis inter honore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:11)
Huic deae sedentes vota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 21:1)
At inter illos saltatio certatim vel ab honestis adpetebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:2)
Adpetis dominatum *petens praemature praecocem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:3)
cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:2)
Ideo, si quis aegrescentium vel de ipso simplici amplius adpetat, subducitis adhuc desideranti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:3)
Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam adpetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:1)
Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:1)
Sed et media aetas, si multo exercitio excitaverit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:3)
Appetitur posito vilis oliva lupo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI3)
petebam pro appetebam et optabam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6369)

SEARCH

MENU NAVIGATION