라틴어 문장 검색

haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X102)
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 1:1)
Ille barbaros et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis adsueverat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:2)
Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 2:1)
Postremo quae cumque dies naturaque rebus paulatim tribuit moderatim crescere cogens, nulla potest oculorum acies contenta tueri, nec porro quae cumque aevo macieque senescunt, nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa quid quoque amittant in tempore cernere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:26)
illa senescere, at haec contra florescere cogunt, nec remorantur ibi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:4)
Praeterea gigni pariter cum corpore et una crescere sentimus pariterque senescere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:1)
denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)
sed adsuevit poetico more aliqua fingere, ut de aureo ramo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 2:3)
Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:1)
Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:2)
Ad somnos non terga ferae praebere cubile Adsuerunt, non silva torum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:11)
Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem Crudelis me ferre doces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:39)
In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr5)

SEARCH

MENU NAVIGATION