라틴어 문장 검색

ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis, extemplo se magistratu abdicavit privatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, turbaeque se inmiscuit privatas agentium res, tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causa populum de foro abduceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 299:1)
tertio post die, ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:1)
milia hostium in his urbibus viginti quinque capta aut occisa, et recepti perfugae trecenti septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 253:1)
cum obviam filius progrederetur lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamavit, tum demum desiliens experiri inquit volui, fili, satin' scires consulem te esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 567:1)
Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 81:1)
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:2)
auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 202:2)
ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, variis casibus interierunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 226:1)
ob eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 425:2)
signa militaria septuaginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 663:2)
paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:2)
tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:2)
Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 13:2)
haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniuraverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 34:1)
altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION