라틴어 문장 검색

A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:5)
Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:4)
Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:11)
Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:1)
Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:4)
Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 3:1)
nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent.
(세네카, 행복론, Liber IV 31:1)
Quantam fatorum seriem certus limes educit !
(세네카, 행복론, Liber IV 112:1)
nota enim illis est operis sui series, omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 153:2)
Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 51:2)
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series - id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 49:1)
Tot saecula, tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet visere ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 158:2)
Non virus artus, nate, femineum coquit, sed dura series operis et longus tibi pavit cruentos forsitan morbos labor.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:49)
hinc orta series facinorum:
(세네카, 옥타비아 3:3)
longus ad manes properatur ordo agminis maesti, seriesque tristis haeret et turbae tumulos petenti non satis septem patuere portae.
(세네카, 오이디푸스 2:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION