라틴어 문장 검색

Sed quid loquor de histrionibus, cum Appius Claudius, vir triumphalis qui Salius ad usque senectutem fuit, pro gloria optinuerit quod inter collegas optime saltitabat?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 14:2)
Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam gravis et serius habitus sit etiam Cicero docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:2)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 2:2)
Mature, inquit, est quod neque citius neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 8:3)
at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:3)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:2)
Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte videt qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cavernam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:3)
sed hoc ita seriis inserendum est, ut de eo debeat vel anxie disputari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:3)
Quia et ex iocis seria facit violentia loquendi, hoc mihi absolvatis volo, cuius diu me exercuit vera deliberatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 15:2)
Vos, quae Nilo mutare soletis Threicias hiemes, ad mollem serius austrum Istis, aves.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:69)
Horridus ut primo semper te mane salutem Per mediumque trahat me tua sella lutum, Lassus ut in thermas decuma vel serius hora Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI2)
Seria cum possim, quod delectantia malo Scribere, tu causa es, lector amice, mihi, Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI1)
seria forsan amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION