라틴어 문장 검색

Unde Tankradus et caeteri confratres civesque, dum de die in diem multis suspiriis eum exspectarent, sed Boemundo tempore optato non veniente, prorsus desperarent, devoverunt unanimiter potius mori, quam Corrozan in exsilium deportari, et diversis poenis impie ab impiis cruciari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:1)
Et ecce, convocati in unum cives et milites, constituerunt praelium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:2)
Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:15)
Haec igitur negotia de die in diem inter regem et cives agebantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:4)
Erant hac die Christiani cives et milites improvisi et immunes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 18:2)
Cives vero Christiani urbis Japhet, considerantes Sarracenos [0662A] praevalere, et custodes dromonis mortificasse, eamque rebus exspoliasse, subvenire in lancea, arcu et fundibulis properaverunt, quousque navis illa pergrandis excussa et retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:5)
Cives vero et milites Arabes nequaquam a moenibus urbis ullos suorum procedere permiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:2)
- De quodam principe urbis Femiae occiso per socium suum Botherum, quem cives sui persequuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 33:2)
Eo autem sic in dolo perempto, cives civitatis tam crudelis facinoris ignari, nimia ira adversus Botherum exarserunt, saepe animati in ultionem sui principis, et illorum contritionem, qui in eum manum mittere ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:3)
- Bothero auxilium Brodoan implorante, Tankradus a civibus invitatus non tamen intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 35:3)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Haec Christiani et Armenii cives intelligentes, exterriti sunt vehementer, eo quod [0663B] rursus dominio gentilis tyranni Brodoan subderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:2)
Universos enim cives et primos urbis Botherus, traditor sceleratus, blandis promissis et magnis muneribus corruperat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:5)
Tankradus quidem videns sibi cives aversos, ante [0663C] urbis moenia tentoria locavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:1)
Post haec celebratis octo diebus sancti Paschae ritu et honore Christianorum, Tankradus readunatis sociis et viribus, Femiam descendit, undique machinas et mangenas applicans, ut sic forte superata civitas in [0663D] manu sua, et non in manu Brodoan, redderetur, et cives cum traditore punirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION