라틴어 문장 검색

Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia - pro nefas - et ergastula armantur, et facile invenit exercitum imperator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 11:1)
nec ipse tantum, sed Menas et Mene-crates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi per litora cuncta volitabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 2:5)
servitium contra paupertas divitiaeque, libertas bellum concordia cetera quorum adventu manet incolumis natura abituque, haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:16)
Regni eius tempora felicissima feruntur, cum propter rerum copiam tum quod nondum quisquam servitio vel libertate discriminabatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 26:1)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:1)
Non tamen ignavae post haec exempla virorum Percipient gentes, quam sit non ardua virtus Servitium fugisse manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:98)
Actum Romanis fuerat de rebus, et omnis Indiga servitii fervebat litore plebes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:31)
Si de servitio gravi queruntur, Adsertor venias satisque praestes, Et, cum se dominum vocabit ille, Dicas esse meos manuque missos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LII2)
Praestatur cano tanta indulgentia cunno, Quem nec casta potest iam decuisse Venus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIV2)
Tyrrhenum] Tyrrhenus cum fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi his contingeret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 673)
Sallustius ad mutandum modo in melius servitium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2813)
nam occiso patre Siciliam tenuit et collectis inde servitiis vastavit sex annis ultro citroque Siciliam, postea victus est ab Augusto et Agrippa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 61215)
nam meritorii pueri, id est catamiti, quibus licenter utebantur antiqui, recedentes a turpi servitio nuces spargebant, id est ludum pueritiae, ut signi- ficarent se puerilia cuncta iam spernere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2911)
caeli indulgentia terras 'terras' id est fetus terrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3451)

SEARCH

MENU NAVIGATION