라틴어 문장 검색

quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:4)
meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et inpediunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:6)
Et ab iis aiebat removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:5)
multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:2)
nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장1)
ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus sevocanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:3)
Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:5)
' atque hae quidem recentes correcturae quae sane a compluribus hominibus factae esse videntur - Buzzi praeter Panormitae manum V3 tres fere alias discernit (Vrec) - facile a reliquis removentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말137)
Magni autem est ingenii sevocare mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine abducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:1)
qui autem se integros castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporibus contagio seseque ab is semper sevocavissent essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, is ad illos a quibus essent profecti reditum facilem patere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 71:3)
nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a re publica, cum a negotio omni sevocamus animum, quid, inquam, tum agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:1)
remove perturbationes maxumeque iracundiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:3)
et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque, ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:5)
Sed huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit capillamento;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION