라틴어 문장 검색

Rex vero licet securitatem praeferens vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 8:1)
Amnis vero Danubius, oriens prope Rauracos montesque confines limitibus Raeticis, per latiorem orbem praetentus, ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 44:1)
Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens, gentem asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse Orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 1:1)
Post timorem depositum, calcatasque ruinas hostilium corporum, iusto sanguine miles etiam tum cruentus, ad imperatoris tentoria congregatus, laudes ei perhibebat et gratias, quod ignoratus ubique dux esset an miles, magis aliorum quam suum respiciens commodum, ita rem prospere gesserat ut caesis Persarum plus minusve duobus milibus et quingentis, septuaginta caderent soli nostrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 15:1)
Progressi itaque stadia septuaginta, attenuata rerum omnium copia, herbis frumentisque crematis, ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 10:1)
Hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum confugisse rettulimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 4:2)
Spatium anni vertentis id esse, periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege, polo percurso signifero, quem ζωͺδιακόν sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus, ad eundem redierit cardinem, ut (verbo tenus) si a secunda particula elatus Arietis, ad eam dimensione redierit terminata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 8:1)
maioraque coeptantes, pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 5:2)
Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt, et vinum triginta amphoras in solidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 17:4)
quam possessam habebant per annos 42, cum uxoribus et natis et omnia quae habebant exientes de Panonia mense Aprile, per indictione prima, alia die post pasca Domini qui fuit Kalendis Aprilis, cum iam Domini incarnatione anni quingenti sexaginta oto essent evoluti.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 17)
indictione, hoc est anni ab incarnationis domini nostri Iesu Christi octogenti septuaginta tres transacti, imperator vero veniens de finibus Beneventana post multa victoria super Sarracini facta.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1631)
Adeo illo anno in omnibus locis adversa fortuna fatigati sunt, ut ipsi sibi hoc accidisse testati sint, eo quod anno superiore contra omnem iustitiam de Patalaria insula sexaginta monachos asportatos in Hispania vendiderunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:4)
De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo:
(아풀레이우스, 변명 87:1)
linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat.
(아풀레이우스, 변명 87:6)
cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION