라틴어 문장 검색

olivam autem circa aequinoctium vernum usque in idus Aprilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 2:3)
Satio autem cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 2:4)
Intra sextum deinde annum molares superiores et inferiores cadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:4)
Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:5)
Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mixtus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 7:1)
Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum conveniet, ita ut natet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 7:2)
frigidis autem regionibus eodem mense post idus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:3)
Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 5:1)
Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 25:2)
Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:3)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)
Duodequinquagesimo die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 4:1)
Germanicus superiorem ad exercitum profectus secundam et tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장5)
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)
supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decrevere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION