라틴어 문장 검색

qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:3)
Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 3:2)
verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:7)
iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 2:3)
nam et accusatores et iudices sustulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:5)
erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:2)
- at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:8)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)
cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:4)
ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:1)
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:1)
illi erat ut odisset primum defensorem salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:5)
me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:5)
in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION