라틴어 문장 검색

sic Agamemnoniam vindex cum Graecia classem solveret, innumeris fervebat vocibus Aulis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:321)
Iam classis in altum provehitur;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:334)
hanc omni petiere manu prorisque reductis suspensa Zephyros expectant classe faventes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:346)
cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi, aeternum Siculus templa dicavit honos?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam21)
scilicet illa tui patriam praecepta Platonis erexere magis, quam qui responsa secutus obruit Eoas classes urbemque carinis vexit et arsuras Medo subducit Athenas?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:77)
Ionium tegitur velis ventique laborant tot curvare sinus servaturasque Corinthum prosequitur facili Neptunus gurgite classes, et puer, Isthmiaci iam pridem litoris exul, secura repetit portus cum matre Palaemon.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:282)
tantae conamina classis incipiens aetas et primus contudit annus:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:378)
vobis iam Mulciber arma praeparat et Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, altum fulminea crispare in casside conum festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:77)
Siculae sonuere cavernae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:87)
namque videbatur tenebroso obtecta recessu carceris et saevis Proserpina vincta catenis, non qualem Siculis olim mandaverat arvis nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae suspexere deae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:32)
rapidis Acheloides alis sublatae Siculi latus obsedere Pelori accensaeque malo iam non impune canoras in pestem vertere lyras:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:156)
Alpheus late rubuit Siculumque per aequor sanguineas belli rettulit unda notas agnovitque novos absens Arethusa triumphos et Geticam sensit teste cruore necem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:6)
Alpheus late rubuit Siculumque per aequor sanguineas belli rettulit unda notas agnovitque novos absens Arethusa triumphos et Geticam sensit teste cruore necem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:6)
haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus narratur rapuisse vagos exercitus amnes et telis umbrasse diem, cum classibus iret per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:59)
hunc esse ferebat incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum finibus ab Ligurum populos complectitur omnes Italiae geminumque latus stringentia longe utraque perpetuo discriminat aequora tractu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:119)

SEARCH

MENU NAVIGATION