라틴어 문장 검색

si quos ante domi domitos satis esse putabant, effervescere cernebant in rebus agundis volneribus clamore fuga terrore tumultu, nec poterant ullam partem redducere eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:7)
neque enim mediocri clade coorta flammae tempestas Siculum dominata per agros finitimis ad se convertit gentibus ora, fumida cum caeli scintillare omnia templa cernentes pavida complebant pectora cura, quid moliretur rerum natura novarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:2)
at cum membra domans percepit fervida febris, tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:14)
In his ipsis hostiis, vel animalibus vel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges vocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:1)
Nam ita hic mite vinum dixit, ut alibi ait domitum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 10:1)
— Et durum Bacchi domitura saporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 10:2)
Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:1)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:3)
quos primus omnium Aeschylus tragicus, vir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci ἐτυμολογίαν vocant, expressit versibus suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:2)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:3)
Callias autem in septima historia de rebus Siculis ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 25:2)
Nunc hostes vino domiti somnoque sepulti
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 20:3)
Mulciber est Vulcanus, quod ignis sit et omnia mulceat ac domet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION