라틴어 문장 검색

Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur, quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 24:1)
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 1:1)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
sicuti est in illo versu Homeri:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 9:2)
Quod significare autem volunt qui dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 6:1)
Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 1:1)
tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:1)
sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 2:3)
' Ve' particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 6:2)
Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione 'vestibula' appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in intromitterentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 11:1)
et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, quoad melius, inquit, invenero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 8:2)
Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 14:1)
OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 2:1)
Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere et quid sit in ea lege 'proletarius civis' interpretere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 7:1)
Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De Latino , a faenore est nominatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION