라틴어 문장 검색

nam, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 19 2:3)
nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 3:3)
interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium, officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime cotidie magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius sicuti neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 16:1)
tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 2 1:7)
summa huius epistulae haec est, ut ornes omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 3:1)
qua re si te fautore usus erit, sicuti profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus confirmare poterit et beneficiis suis obligare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 3:3)
haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:1)
quae etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:2)
Humanitas authentica, quae ad novam synthesim invitat, videtur in media technologica civilitate clam sistere, tamquam nebula quae per clausam ianuam transit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:6)
rhetoricen autem quidam eandem civilitatem esse iudicaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 242:2)
sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 282:2)
homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita, cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam rationem eorum adiecerunt ipsi quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 29:2)
sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti toni modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 346:2)
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:1)
Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION